Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Nihilominus tamen ut perspicacissimus ac prouidus medicus non solum infirmantum cupit mederi uulneribus, sed etiam sanis, quibus eorum possit perpetua sospitas custodiri, similiter congruentia praecepta commendat dicens: uos autem nolite deficere bene facientes. qui nos, id est uias nostras sectantes exempla uobis tradita operis imitatione conpletis ac nequaquam eorum desidiam inertiamque sectamini, nolite deficere bene facientes, id est humanitatem uestram erga eos, si forte neglexerint obseruare quae diximus, similiter inpertite. ut castigauit illos qui erant infirmi, ne otio dissoluti inquietudini et curiositati operam darent, ita hos qui sani sunt praemonet, ut humanitatem, quam bonis ac malis inpertire domini praecepto iubemur, si forte quidam praui ad sanam doctrinam conuerti noluerint, non abscidant ab eis, sed bene facere et fouere eos tam consolationis et correptionis sermone quam beneficiis solitis et humanitate non desinant.

Rursum tamen, ne forte hac lenitate prouocati quidam praeceptis eius oboedire contemnant, intermiscet apostolicam seueritatem: quodsi quis non oboedit uerbo nostro per epistulam, hunc notate et nolite commisceri cum illo, ut confundatur. monensque eos pro reuerentia sui et utilitate communi quid oporteat obseruari quaque cautione apostolica mandata custodiant, subiungit confestim patris indulgentissimi lenitatem, et ut filios suos, quem erga praedictos pro caritate fraternitatis affectum debeant retinere, similiter docet: et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. [*]( 6] 1. c. 18. 14] Matth 5, 43—45. 21] H Thess. 3, 14. 27] 1. c. 15. ) [*]( 1 cespitem LI origine Lx 2 exoepta ex excepti L, om. H 3 XIUI H 6 Bimiliter ergo L commodat L 7 qui uos id est qui uiaa L 8 seotantes om. L ac] at H 11 quae] quod H inpertire Gl 12 desoluti Hl inquietudine Lt 13 hos ... 14 ut om. L 15 quidem H 16 noluerunt H abscidant GT: abscedant HL abscindant v 18 beneficis HI et om. H 19 XV H ac LI 20 intermiscit H interminat apostolica seueritate L 29 epistolam G2HL 23 sua. L 24 commoni H1 obgeruare G2H quacumque H 25 patros L 26 ut et H claritate H 27 fraternitates G1 , retenere H redibere L 28 estimare L )

187
seueritati iudiciariae paternam intermiscuit pietatem et sententiam apostolico rigore prolatam clementi mansuetudine temperauit. nam et notari iubet eum, qui oboedire suis praeceptis contempserit, et cum illo non commisceri: et tamen haec fieri non odii uitio praecepit, sed fraternae dilectionis et eorum emendationis intuitu. nolite, inquit, commisceri cum illo, ut confundatur, ut, qui non est meis praeceptis mitibus emendatus, saltim publica omnium uestrum segregatione confusus ad tramitem salutis incipiat aliquando reuocari.

In epistula quoque ad Ephesios de hoc ipso opere ita praecepit dicens: qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patientibus. in actibus etiam apostolorum haec eadem non solum docuisse eam, sed etiam opere perfecisse similiter inuenimus. nam cum uenisset Corinthum, alibi se manere non patitur nisi apud Aquilam et Priscillam, eo quod eiusdem artis essent opifices quam ipse erat solitus exercere. ita enim habes: post haec Paulus egressus ab Athenis uenit Corinthum, et inueniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, et Priscillam uxorem eius, accessit ad eos, eo quod eiusdem esset artis, et manebat cum eis et operabatur: erat enim scenofactoriae artis.