Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

illis enim debemus institutis ac regulis indubitatam fidem et indiscussam oboedientiam per omnia commodare, non quas paucorum uoluntas intulit, sed quas uetustas tantorum temporum et innumerositas sanctorum patrum concordi definitione in posterum propagauit. nec hoc sane praeiudicare nobis debet [*]( 1 ceteros] ceros L 3 adfectadis H1 dccolora GLI: deoolorata HL2υ 5 commonea H1 quicquid G\'L 6 catholicae H1L 7 et obooxium G 10 iacuerunt 1P 11 successionis H1 12 uidemaa L: uidimus GH 19 conuenit H2 cilicinam G2H2L2υ 14 circuminspectam H caneis G 16 necessari L 18 refugenint G: refutarunt HLυ 19 audimus Glr extetisse Lx eititisse HL1 20 monasteriorum est Gv 22 praesumentes pauci L aliorum G ne om, L hiis LI 25 debes G1 28 nolumptas LI 29 innumerossitas Hl patruum H1 30 nos (s in ras. trium lilt.) L )

11
ad cotidianae conuersationis exemplum, quod uel Ioram sacrilegus rex Israhel cateruis hostium circumsaeptus scissa ueste cilicium habuisse perhibetur intrinsecus uel quod Nineuitae ad mitigandam dei sententiam, quae in eos inlata fuerat per prophetam, cilicii asperitate uelati sunt, cum et ille ita intrinsecus latenter indutus eo fuisse monstretur, ut nisi scisso desuper indumento a nemine prorsus potuisset intellegi, et isti eo tempore operimentum cilicii sustentarint, quo cunctis super inminente urbis euersione lugentibus eodemque amictu circumdatis nullus posset a quoquam ostentationis notari, quia, nisi insolens sit diuersitas, non offendit aequalitas.