Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quamobrem ciliciam uestem uelut circumspectam cunctis atque notabilem et quae ex hoc ipso non solum nulla spiritui possit emolumenta conferre, sed etiam elationis concipere uanitatem, quaeque ad necessarii operis exercitium, in quo monachum semper inpigrum expeditumque oportet incedere, inhabilis atque inepta sit, omnimodis refugerunt. quodsi quosdam hoc amictu circumdatos audiuimus probabiles exstitisse, non ex eo nobis est monasteriorum regula sancienda uel antiqua sanctorum patrum sunt proturbanda decreta, quod pauci praesumentes aliarum uirtutum priuilegio ne in his quidem, quae non secundum catholicam regulam ab eis usurpata sunt, reprehendi debere creduntur. generali namque omnium constitutioni paucorum non debet praeponi nec praeiudicare sententia.