Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

His sancti Isaac sermonibus stupefacti potius quam repleti uespertina synaxi celebrata sopore paululum membra laxauimu3, primoque diluculo sab placito plenioris tractatus iterum reuersuri ad nostra discessimus tam de praeceptorum adquisitione quam de promissorum securitate gaudentes. excellentiam siquidem orationis nobis tantummodo praemonstratam, ordinem uero atque uirtutem, qua etiam perpetuitas eius uel adquirenda est uel tenenda, necdum nos integre percepisse illis disputationibus senseramus. [*]( 1 mensurae W1 uideatur D\' 3 ammodam OX 6 aesperitina W1 sinaxi OX paulolum W1X 6 dilucolo Y 7 praecepturum Y perceptorum D2X\' 9 ntibis V 10 adque V OP 11 est om. W 12 senseramns. Explicit conlatio abbatia iaaac prima (prima om. X: conlatio prima abb. isaac DWO) de oratione (de oratione I X) VDWOX Explicit. amen P )

285

CAPITVLA.

Prooemium.

De consuetudine quae super significatione Paschae intra Aegypti prouinciam retentatur.

De abbate Sarapione et Anthropomorphitarum haeresi quam simplicitatis errore contraxit.

De reditu nostro ad abbatem Isaac et inquisitione erroris quem senex praedictus incurrit.

Responsio de origine haereseos superius conprehensae.

Quibus ex causis unicuique nostrum aut humilis Christus Iesus aut glorificatus appareat.

In quo noster finis seu perfecta beatitudo consistat.

Interrogatio super eruditione perfectionis, per quam possimus ad perpetuam dei memoriam peruenire.

Responsio de efficacia intellectus qui per experientiam colligitur. [*]( Incipit eiusdem senis secunda de oratione. Amen 0 Incipit collatio secunda eiusdem senis de oratione P Incipit eiusdem rei conlatio secnnda X Item (Incipiunt D: om. P) capitula de secunda conlacione (conłaci D collatione P) eiusdem senis (eiusdem..... F) VDP: om. X Incp capitula 0 5 proemium DX premium 0 prohemium P: in V uocabulum euanuit 6 consuet.] conuersatione P pasce 0 7 prouintiam X retentantur D 8 seraphione X anthropomorf. VX antropomorf. DP atropomorf. 0 hęris. (i erm.) D heresi OP 10 et de 0 11 quam D predictus lenes 0 12 hereseoa DOPX 18 humiles D1 14 iesua chriitus 0 15 fines D 18 qai] q; Dl. )

286

De institutione orationis perpetuae.

De perfectione orationis, ad quam praedicta traditione conscenditur.

Interrogatio, quemadmodum spiritales cogitationes inmobiliter teneantur,

De mobilitate cogitationum.

Responsio, quemadmodum stabilitas cordis seu cogitationum possit adquiri.

Inter haec anachoretarum instituta sublimia, quae utcumque donante deo licet inperito digesta sunt stilo, quiddam nos interserere atque contexere, quod uelut pulchro corpori naeuum quendam uideatur adponere, narrationis ipsius ordo conpellit: quamquam non dubitem etiam ex hoc ipso non minimam instructionem super omnipotentis dei quae in Genesi legitur imagine quibusque simplicioribus conferendam, praesertim cum tanti dogmatis causa uertatur, ut ignoratio eius sine ingenti blasphemia et catholicae fidei detrimento esse non possit.

Intra Aegypti regionem mos iste antiqua traditione seruatur, ut peracto Epiphaniorum die, quem prouinciae iliins sacerdotes uel dominici baptismi uel secundum carnem natiuitatis esse definiunt et idcirco utriusque sacramenti sollemnitatem non bifarie ut in occiduis prouinciis, sed sub una diei huius festiuitate concelebrant, epistulae pontificis Alexandrini per [*]( 3 consceDdetur V 6 mntabilitate X 7 XIIII om. D quemammodum X 8 adquiri. Finiunt capt conlac (coniac D) VD Explicit 0 Ezpliciunt capitulę X Incipit (Item X) eiusdem senis conlatio secunda (-II- V) de oratione (de orat. om. V) VWX Incip conlaC abb isaac secunda de oratione D Incp cirh -x- 0 Collatio secunda P 9 haec om. W 11 adque V pulcro W 0 12 neuum DOPX. 15 imaginem 0 17 blasf. DO chatholicae V 20 epyfan. V ephyphan. D epifan. WP prouintiae VDX 24 aepistolae W epistolae D\'OX )

287
tmiuersas Aegypti ecclesias dirigantur, quibus et initium Quadragensimae et dies Paschae non solum per ciuitates omnes, sed etiam per uniuersa monasteria designetur.

secundum hunc igitur morem post dies admodum paucos quam superior cum abbate Isaac fuerat agitata conlatio Theophili praedictae urbis episcopi sollemnes epistulae conmearunt, quibus cum denuntiatione paschali contra ineptam quoque Anthropomorphitarum haeresim longa disputatione disseruit eamque copioso sermone destruxit. quod tanta est amaritudine ab uniuerso propemodum genere monachorum, qui per totam prouinciam Aegypti morabantur, pro simplicitatis errore susceptum, ut e contrario memoratum pontificem uelut haeresi grauissima deprauatum pars maxima seniorum ab uniuerso fraternitatis corpore decerneret detestandum, quod scilicet inpugnare scripturae sanctae sententiam uideretur, negans omnipotentem deum humanae figurae conpositione formatum, cum ad eius imaginem creatum Adam scriptura manifestissime testaretur.

denique et ab his, qui erant in heremo Scitii eonmorantes quique perfectione ac scientia omnibus qui erant in Aegypti monasteriis praeminebant, ita est haec epistula refutata, ut praeter abbatem Pafnutium nostrae congregationis presbyterum nullus eam ceterorum presbyterorum, qui in eadem heremo aliis tribus ecclesiis praesidebant, ne legi quidem aut recitari in suis conuentibus prorsus admitteret. [*]( 1 ecclesias] prouincias 0 diriguntur V 2 quadrages. D* WOPX* pasce 0 3 designitur V 4 paucus V1 5 theofyli V theofili DWOP 6 episcupi V epistolae D2WO eommeaiH D1 7 denunciationS W pascali 0 * 8 anthropomorf. VO antropomorf. DW antropomorpli. PX heresim DOX heresem P 9 distruxit D\'W 10 per om. V 11 prouintiam VX 12 heresi DOPX 13 prauissima 0 uniuerse 0 14 detestantum D 15 scribt. VX1 17 scribtura VX scripture D 18 erant om. 0 scitii DWO: scytii V scithi P h schitii X 19 quique] qui V perfeccione V 20 epistola D2WO 21 paphnutium X 22 praesbiterum WOPX praesbiterorum WPX presuit. 0 23 nec D1 24 prossus 0 admitterent DWPv )

288