Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Inter hos ergo qui hoc detinebantur errore fuit antiquissimae districtionis atque in actuali disciplina. per omnia consummatus nomine Sarapion, cuius inperitia super praedicti dogmatis opinione tantum praeiudicabat cunctis ueram tenentibus fidem, quantum ipse uel uitae merito uel antiquitate temporis omnes fere monachos anteibat.

cumque hic sancti presbyteri Pafnutii multis adhortationibus ad tramitem rectae fidei non posset adduci, eo quod nouella ei haec persuasio nec ab anterioribus aliquando conperta uel tradita uideretur, accidit ut quidam diaconus summae scientiae uir nomine Photinus desiderio uidendi fratres, qui in eadem heremo conmanebant, de Cappadociae partibus adueniret quem beatus Pafnutius summa gratulatione suscipiens ad confirmationem fidei, quae fuerat praedicti pontificis litteris conprehensa, producens in medium coram cunctis fratribus sciscitatur, quemadmodum illud quod in Genesi dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, catholicae totius Orientis interpretarentur ecclesiae.

cumque ille non secundum humilem litterae sonum, sed spiritaliter imaginem dei ac similitudinem tradi ab uniuersis ecclesiarum principibus explanaret idque copioso sermone ac plurimis scripturarum testimoniis adprobasset, nec posse in illam inmensam et inconprehensibilem atque inuisibilem maiestatem aliquid huiusmodi cadere quod humana conpositione ualeat ac similitudine circumscribi, quippe quae incorporea et inconposita simplexque natura sit quaeque sicut oculis deprehendi, ita mente non ualeat aestimari, tandem senex multis ac ualidissimis doctissimi uiri adsertionibus motus ad fidem [*]( 16 Gen. 1, 26 ) [*]( 2 destrict. 0 adque V 3 consumatus V eerapion (e in ras. m. 2) Xv 4 tinentiboB V1 6 monachas V 7 praesbit. W presnit. 0 paphnacii X adortat. DO 8 posset OPX: possit reU. 11 fotinus VDWP martinns 0 ex corr. m. 2 comanebant V 12 cappadotiae VDX aduiniiet V 13 paphnncius X 15 medio W 19 spiritaletir Y 20 aecles. D 21 cupioso D\' 22 scribi. VX 23 adqae V 26 simplex W sicnt] sunt D1 )

289
catholicae traditionis adtractus est.

cumque soper hoc eius adsensu infinita uel abbatem Pafnutium uel nos omnes laetitia repleuisset, quod scilicet uirum tantae antiquitatis tantisque uirtutibus consummatum, inperitia sola et simplicitate rusticitatis errantem, nequaquam usque ad finem deuiare dominus a tramite rectae fidei permisisset, et pro gratiarum actione surgentes preces domino pariter funderemus, ita est in oratione senex mente confusus, eo quod illam anthropomorphon imaginem deitatis, quam proponere sibi in oratione consueuerat, aboleri de suo corde sentiret, ut in amarissimos fletus crebrosque singultus repente prorumpens in terramque prostratus cum heiulatu ualidissimo proclamaret: heu me miserum!

tulerunt a me deum meum, et quem nunc teneam non habeo uel quem adorem aut interpellem iam nescio. super qua re ualde permoti nec non etiam praeteritae conlationis uirtute adhuc in nostris cordibus insidente ad abbatem Isaac rediuimus, quem comminus intuentes his sermonibus adorsi sumus.