Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ab his ergo lacrimis multum distant illae quae obdurato corde de siccis oculis exprimuntur. quas licet non penitus infructuosas esse credamus (bono enim proposito earum adtemptatur emissio, ab his praesertim qui necdum uel ad scientiam peruenire perfectam uel pristinorum seu praesentium uitiorum potuerunt ad purum labe mundari), ab his tamen qui in affectum iam transiere uirtutum nequaquam debet hoc modo extorqueri profusio lacrimarum nec exterioris hominis magno opere adfectandi sunt fletus, qui etiamsi fuerint utcumque producti, numquam pertingere illam spontanearam lacrimarum poterunt ubertatem.