Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

uel certe quales, illae sunt lacrimae, de quibus in psalmo centensimo primo [*]( 2 Thren. 2, 18 9 Ps. 41, 3-4 11 Ps. 119, 5 12 1. c. 6 16 Ps. 142, 2 20 cf. I Reg. 15, 35 22 cf. Luc. 19, 41 sqq. 23 Hierem. 9, 1 ) [*](1 in lacrimia meis 0 lacrimis meis DaXv 3 et per] \'atque per D2 per poet et om. 0 5 qui de] quidem D\'0 7 intollerantia VX1 8 sitis D et uiuum OX 9 dioens om. DOP 10 panis (ǎϱτος) V.O: pañ D panes V2PXv 11 eiulatu DOX cottid. D 13 incula V incl D 16 prof. V 17 iudicium Vv: ef. XXIII, 17,1 18 iustificatur V1 conspecto D1 23 capite Dl 24 in bis om. 0 25 interfectus Vx 26 centes. DOX centiss. P ) [*]( 18* )

276
canitur: quia cinerem sicut panem manducaui, et poculum meum cum fletu miscebam. quas certum est non illo adfectu promi, quo in sexto psalmo ex persona paenitentis emergunt, sed pro anxietatibus uitae huius atque angustiis et aerumnis, quibus iusti in hoc mundo positi deprimuntur. quod etiam psalmi ipsius non solum textus, sed etiam titulus euidenter ostendit, qui ex persona pauperis illius de quo in euangelio dicitur: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, ita describitur: oratio pauperis, cum anxiatus fuerit, et coram deo effuderit precem suam.