Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Deinde panem nostrum ἐπιούσιον id est supersubstantialem da nobis hodie, quod alius euangelista cotidianum dixit. illud nobilitatis ac substantiae eius significat qualitatem, qua scilicet super omnes substantias sit atque omnes creaturas sublimitas magnificentiae eius ac sanctificationis excedat, hoc uero proprietatem usus ipsius atque utilitatis expressit. nam cum dicit cotidianum, ostendit quod sine ipso nullo die spiritalem uitam capere ualeamus.