Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

uel certe taliter accipiendum: uoluntas dei salus omnium est secundum illam beati Pauli sententiam: qui omnes homines uult saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. de qua etiam uoluntate Esaias propheta ex persona dei patris et omnis, inquit, uoluntas mea fiet. dicentes ergo ei fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra hoc eum aliis oramus uerbis, ut sicut hi qui in caelo sunt, ita omnes qui in terra consistunt tua, pater, agnitione saluentur.