Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ex cuius textu quia longum est uniuersa percurri, diligens inquisitor haec ita esse lectionis ipsius serie poterit edoceri. quem sensum apostolus quoque in epistula ad Philippenses has quattuor supplicationum species aliquantum inmutato ponens ordine euidenter expressit ostenditque debere eas nonnumquam simul sub ardore unius supplicationis offerri, ita dicens: sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones uestrae innotescant apud deum. per quod uoluit nos in hoc specialius erudire, quod et in oratione et in obsecratione gratiarum actio debeat cum postulatione misceri.