Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

gratiarum actio est cum dicit: confiteor tibi pater, domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. ita pater, quia sic fuit placitum ante te, uel certe cum dicit: pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. ego autem sciebam quia semper me audis. quae tamen quattuor supplicationum genera licet singillatim ac diuerso tempore secundum illum quem conprehendimus modum idem dominus noster distinierit offerenda, tamen etiam simul ea in supplicatione perfecta conprehendi posse identidem suis ostendit exemplis, per illam scilicet orationem quam ad finem euangelii secundum Iohannem legimus eum copiosissime profudisse.