Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

oramus, oum renuntiantes huic mundo spondemus nos mortificatos cunctis actibus et conuersationi mundanae tota cordis intentione domino seruituros. oramus, cum pollicemur saeculari honore contempto ac terrenis opibus spretis in omni contritione cordis ac paupertate spiritus nos domino cohaesuros. oramus, cum promittimus nos purissimam corporis castitatem seu inmobilem patientiam exhibituros esse perpetuo, uel cum de corde nostro radices irae siue tristitiae mortem operantis uouemus funditus eruendas. quae cum desidia resoluti atque ad antiqua uitia [*]( 10 Ps. 115, 14 12 Eccles. 5, 3 (LXX) ) [*]( 1 pruut F1 2 retractamuB W* 5 quia Dt ammissis W 6 diprec. Dl 7 offeremus D1 8 grece et greco codd. praeter V 9 NOY V ωοy D ωy W ho 0 ϰυϱίῳ] kω V KW DW ΑπΟΑωCO F ccπωaω O podoso X 12 deo om. W: dao OP 13 ne] et Dl grego D 14 εὔξη̩] ∈YXH codd. εὐχὴν CVXHN F ∈YXH W τῳ̃] ω V ϰυϱίῳ] ϰω VW κω D graeca corrupta in 0: om. P 15 redere F 17 mortificatis D 18 conuereatione DOPX mundana DX mundana et 0 19 pullicimur F1 20 terrinis F 21 quohesuros 0 22 promittemus Dl castitem W 28 ezhibiturus F1 ezibituros WO 24 openntes V1D1W1 uouimus V1 nouemus D\' 25 adque FP )

262
recnrrentes minime fecerimus, erimus orationum nostrarum ac uotorum rei diceturque de nobis: melius est non uouere, quam uouere et non reddere. quod secundum Graecum dici potest: melius est non orare te, quam orare et non reddere.

Tertio loco ponuntur postulationes, quas pro aliis quoque, dum sumus in feruore spiritus constituti, solemus emittere, uel pro caris scilicet nostris uel pro totius mundi pace poscentes, et ut ipsius apostoli uerbis eloquar cum pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt supplicamus.

Quarto deinde loco gratiarum actiones ponuntur, quas mens, uel cum praeterita dei recolit beneficia uel cum praesentia contemplatur, seu cum in futurum quae et quanta praeparauerit deus his qui diligunt eum prospicit, per ineffabiles excessus domino refert. qua etiam intentione nonnumquam preces uberiores emitti solent, dum illa quae reposita sunt in futuro sanctorum praemia purissimis oculis intuendo ineffabiles deo gratias cum inmenso gaudio spiritus noster instigatur effundere.