Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quamobrem dominum deprecemur, ut in nobis uel timor eius uel caritas quae nescit cadere inmobilis perseueret, quae nos et sapientes in omnibus faciet et a diaboli telis proteget semper inlaesos. his etenim custodibus inpossibile est quempiam laqueos mortis incurrere. inter perfectos autem et inperfectos ista distantia est, quod in illis quidem fixa et ut ita dixerim maturior caritas tenacius perseuerans firmius eos ac facilius facit in sanctitate durare, in his uero uelut infirmius conlocata ac facilius refrigescens cito ac saepius eos peccatorum conpellit laqueis inplicari. quibus auditis ita nos conlationis huius sermo flammauit, ut maiore mentis ardore abeuntes a cella senis quam ante uenientes doctrinae eius plenitudinem sitiremus. [*]( 4 EccleB. 7, 24 (LXX) 6 cf. I Cor. 13, 8 ) [*]( 1 quidam F1 2 introdaxit WOPX 3 imminsitas V 4 solo moDis V salamonis P magis om. V fort. recte 5 eum F 6 nabis V 7 immobiles F1 peraeuerit F1 nobis D sapientis V 8 faciat 0 a om. V diabnli VP thelis W protiget F protegit D1 protegat 0 inlaesug V 9 custudibus V 10 inconire F1 perfectas V inperfectns V distatia D 11 maturinr F1 12 karitas 0 tenatius VDX firmios W1 eas D 13 uel D ac] et W 14 refrigiseens D refriescens 0 15 inplicare W consolationis V 16 flamauit D 17 doctrina D1 18 siterimus F Explicit abbatis sereni conlatio -II- (coni abb sereni secunda D secunda conlatio abbatis sereni WX) de initio principatuum (seu potestatum add. X) VDWX De principatib. abb. sereni cotl secunda eipl. P Explicit conlatio abbatis sereni de principatibus. Deo gratias. Incipit abbatis isac prima de oratione 0 )

248