Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

De perpetua orationis atque incessabili iugitate quod in secundo Institutionum libro promissum est, conlationes senis huius quem nunc in medium proferemus, id est abbatis Isaac domino fauente conplebunt. quibus explicatis et praeceptis beatissimae memoriae papae Castoris et desiderio uestro, o beatissime papa Leonti et sancte frater Helladi, satisfecisse me credo, uoluminis amplitudine primitus excusata, quae studentibus nobis non solum sermone succincto narranda praestringere, sed etiam plurima silentio praeterire in maiorem modum quam disposueramus extensa est. praemissa namque super diuersis institutis disputatione copiosa, quam nos studio breuitatis resecare maluimus, haec ad extremum beatus Isaac intulit uerba.