Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod etiam per illam dei insuffiationem, qua Adam primitus animauit, euidenter exprimitur. itaque his testimoniis manifeste colligimus patrem spirituum dici neminem posse nisi deum solum, qui eos ex nihilo cum uoluerit facit, homines uero carnis nostrae patres tantummodo nominari. igitur et diabolus secundum hoc quod uel spiritus uel angelus uel bonus creatus est patrem neminem habuit nisi deum conditorem suum. qui cum superbia fuisset elatus et dixisset in corde sao: ascendam super altitudinem nubium, ero similis altissimo, factus est mendax et in ueritate non stetit, sed de proprio nequitiae thesauro mendacium proferens non solum mendax, sed etiam pater ipsius mendacii factus est, quo deitatem homini repromittens ac dicens: eritis sicut dii, in ueritate non stetit, sed ab initio factus est homicida, uel Adam in condicionem mortalitatis inducens uel Abel instigatione sua per manum fratris interimens.