Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ecclesiastes uero utriusque substantiae naturam atque originem examinatione ortus atque initii, ex quo uidelicet unaquaeque processit, et consideratione finis ad quem unaquaeque contendit satis euidenter ac proprie colligens pariterque de huius corporis atque animae separatione disceptans ita disseruit: priusquam conuertatur puluis in terram sicut fuit, et [*]( 7 Hebr. 12, 9 15 Pa. 118, 73 16 Iob 10, 10-11 (LXX) W Hierem. 1, 5 24 Eccles. 12, 7 (LXX) ) [*]( 1 suus] eine WP proaantiare F 3 spiritom] scs̃ (sic) F nec X anima.... animam D*WO (animA potest D) 5 humanu V1 coalisceTe F1 substantiam F1 6 adscribitur D\' auctore V 7 inquid YDWOP 8 reuerebamur eos W 10 definiri OP carnes D\' 12 parem Dl eiprimerit F 13 concreatione D\' minesterium F1 14 condictionis F1 condicionis 0 17 inquid VDP coagolasti VOPX 18 hierimiam F iheremiam 0 20 ecclesiastis F1 adque origenem V 21 adque V W 22 at quem DWO 23 collegens F1 de om. VD1 24 adque FP separationg F1 reparatione W dissiruit F )

246
spiritus reuertatur ad deum, qui dedit eam. quid apertius dici potuit quam ut materiam carnis, quam puluerem nominauit, quia de hominis semine sumit exordium eiusque uidetur ministerio seminari, uelut e terra sumptam iterum reuerti pronuntiaret ad terram, spiritum uero, qui non per conmixtionem sexus utriusque generatur, sed peculiariter a deo solo tribuitur, ad auctorem suum redire signaret?