Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hi namque finitimos popnlari ac rapinas inter homines primi exercere coeperunt, praeda potius exigentes uitam suam quam sudore operis ac labore contenti, et quorum usque eo scelera supercreuerant, ut expiari mundus alias nisi diluuii inundatione non posset. ita ergo filiis Seth libidinis instigatione transgressis illud mandatum, quod ab exordio mundi huius naturali instinctu diutissime fuerat custoditum, necesse fuit per litteram legis postea reparari: filiam tuam non dabis filio eius uxorem nec de filiabus eorum accipies filio tuo, quia [*]( 16 cf. Gen. 6, 4 24 Dent. 7, 3. Ex. 34,16. III Reg. 11,2 ) [*]( 1 fnerunt VWOP1 2 se nnllum D 4 qua∗ V 5 diuirsorum V 6 laminis X scilecit V 7 possint VW 8 qua] quae V 9 siminarium V 10 hcc 0 opinione D1 11 angelns V malefitia V hominum D 12 ueretate F1 14 fuerint V1 robostissimi V ueneratores D 15 enormitate WX crudelitates WI adque VP 16 hii OPX\' ppli i. e. populi 0 17 hois D 18 exegentes D\' exientes 0 labori F1 19 supercreuerunt W supercreberunt 0 expiare D 20 possit VDW 23 fuerit 0 custuditum V 24 reparare D 25 accepies V. )

241
seducent corda uestra, ut discedatis a deo uestro etsequamini deos earum ac seruiatis eis.