Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quae peracto diluuio eadem qua celauerat curiositate perquirens sacrilegiorum ac perpetuae nequitiae seminarium transmisit in posteros. hac itaque ratione illa uulgi opinio, qua credunt angelos uel maleficia uel diuersas artes hominibus tradidisse, in ueritate conpleta est. de illis ergo quemadmodum diximus filiis Seth et filiabus Cain nequiores filii procreati sunt,, qui fuerunt robustissimi uenatores, uioleatissimi ac traculentissimi uiri, qui pro inormitate corporum uel crudelitatis atque malitiae gigantes nuncupati sunt.