Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tum GEBMANVS: Vnde, quaesumus, tanta uarietas aduer- . sariarum potestatum contra hominem ac diuersitas ista processit, quam beatus apostolus ita dinumerat: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus, et iterum: neque angeli neque principatus, neque uirtutes neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei quae est in Christo Iesu domino nostro? unde ergo tantae malitiae aemula nobis emersit aduersitas? an ad hoc potestates istas a domino conditas esse credendum est, ut his contra hominem gradibus atque ordinibus militarent ?

SERENVS: Diuinarum scripturarum auctoritas de his in quibus nos uoluit erudire quaedam etiam his qui acumine ingenii carent tam lucide et euidenter effata est, ut non solum nulla occultioris sensus obscuritate uelentur, sed ne ullo quidem patrocinio interpretationis indigeant et in superficie uocis ac litterae suos intellectus ac sententias praeferant: quaedam uero ita contecta et quibusdam sunt obscurata mysteriis, ut in eorum discussione et intellectu inmensum nobis exercitii \'campum ac sollicitudinis reseruaret.