Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Consummatis quae diei sollemnitas exigebat et ecclesiae congregatione dimissa reuersi ad cellam senis refecti primum lautissime sumus. nam pro muria, quae superiecta olei gutta cotidianae refectioni solebat adponi, modicum liquaminis miscuit et olei quiddam solito propensius superfudit. nam illam olei guttam ob hoc unusquisque cotidie refecturus instillat, non ut eius ex hoc gustu quandam percipiat suauitatem (quippe cuius tantus est modus, ut uix ipsius gutturis ac faucium meatus non dicam linire, sed pertransire sufficiat), sed ut hoc usu iactantiam cordis, quae pro abstinentia districtiore blande solet ac latenter inrepere, et stimulos elationis obtundat, quia quanto abstinentia ipsa occultius exercetur nulloque hominum teste perficitur, tanto subtilius occultatorem suum temptare non desinit.

deinde adposuit salem frictum, oliuas ternas: quibus post haec superintulit canistrum habens cicer frictum quod illi trogalia uocant, ex quibus quina tantum sumpsimus grana, myxaria bina, caricas singulas. hunc enim numerum in illa heremo quemquam excessisse culpabile est. qua refectione transacta repromissam quaestionis absolutionem [*]( 2 Ioh. 8, 44 ) [*]( 1 diabulo VD1 intellegatur 0 2 quia om. 0 est] sit D eius. Expti capl D Explicit capitulatio 0 Expl. capitula subsequentls conlationis X Incipit eiusdem senis (aereni P) conlatio (conlac D collatio P) secunda de principatibus (principalibus nequitiis P) VDWPX Incipit conlatio VEla 0 3 ecclisiae V ecle D 4 demissa DlWl tellam Dl 5 letissime 0 moris DXW 6 cottid. YD\'WX cottidiana D1 7 soleto Dl 8 cott. D 9 stillat 0 gnstus D* quamdam Wl 11 lenire YDOP 12 abstinentiam W\' districtiorem W destrictiore OX 13 inripere V ut Dl stimulus V 14 quamto 0 16 sale D\' frictn D1 19 myxtaria V mixaria DWP mizaria 0 20 nomerum V )

218
cum reposcere coepissemus, proferte, inquit senex, interrogationem uestram, cuius in hanc horam distuleramus indaginem.