Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hos ergo praeter illas quas superius exposuimus opiniones etiam idcirco dici principatus uel potestates euidenti possumus ratione colligere, quod scilicet uel diuersis gentibus dominentur ac praesint, uel certe quod in inferiores spiritus atque daemonia, de quibus etiam euangelia legiones esse propria ipsorum confessione testantur, suos exerant principatus. non enim dominationes dici possunt, nisi habeant in quos dicionem suae dominationis exerceant, nec potestates aut principatus uocari queunt, nisi fuerint super quos sibi uindicent principatus.