Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

legimus ergo Graecorum quoque principem similiter alium nuncupari, qui utique fauens genti sibi subditae tam populo Israheli quam nationi Persarum uidebatur aduersus. ex quo liquido peruidetur, quod discordias gentium et conflictus ac simultates, quas inter se istis instigantibus gerunt, etiam contra se aduersae exerceant potestates et illarum uel uictoria gaudeant uel deminutione crucientur et ob hoc non possint inter se esse concordes, dum unusquisque pro his quibus praeest contra alterius gentis praesulem inquieta semper aemulatione contendit.