Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

constat ergo neminem posse a diabolo decipi nisi illum, qui praebere ei maluerit suae uoluntatis adsensum. quod Ecclesiastes his uerbis euidenter expressit: quia enim non fit contradictio ab his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominis in ipsis ut faciant mala. ergo manifestum est hinc unumquemque delinquere, quod ingruentibus cogitationibus prauis non eis confestim repulsam contradictionis obiciat. nam resistite, inquit, ei, et fugiet a nobis.