Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quamobrem sicut in illis est instigationis copia, ita, in nobis uirtus respuendi siue adquiescendi libertas est adtributa. quorum tamen potentiam et inpugnationes si pertimescimus, etiam protectiones atque adiutoria dei e contrario conferamus, de quo dicitur: maior enim qui in nobis est quam qui in hoc mundo. cuius auxilia multo uehementiore militant uirtute pro nobis quam aduersus nos illorum multitudo confligit nam bonarum rerum non tantum suggestor, sed • etiam fautor atque inpulsor est deus, ita ut nonnumquam nos etiam inuitos et ignorantes adtrahat ad salutem.