Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

alios repperimus non solum studere mendaciis, sed etiam blasphemias hominibus inspirare. cuius rei etiam nos testes sumus, qui audiuimus apertissime daemonem confitentem per Arrium et Eunomium se impietatem sacrilegi dogmatis edidisse. quod etiam in quarto Regnorum libro unum ex isdem ipsis manifeste legimus [*]( 7 cf. Mt 8, 28 ) [*]( 2 innociois PX 3 fnmri F1 deditus V 6 adque V ilins V 7 discrib. D\' 8 eorum qui Dl 9 insanabili D\' W 10 alius F1 11 coeperant YD ceperint 0 ttunure F1 uidimuB D2r uiderimus 0 inficisBe V1P 12 ipms F1 18 fut. gestusque) fastusque D 16 seseque uelut...... 19 crederent adorari om. Y fort. reete 17 extimantes 0 20 explorent D1 alios Y repperemus P reperimus X 21 mendatiis DW blasf. DOX 22 summus W1 23 eno- Buam D\' 84 sacrilegii Dl P sacrilege W ededisse D1 25 quarto codd.: errauit auctor isdem X: eisdem 0 hisdem refl. ) [*]( 14* )

212
praedicantem: egrediar, inquit, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. de quibus apostolus, arguens illos qui ab ipsis decipiuntur, ita infert: adteudentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium.

esse autem et alia daemonum genera, id est mutorum atque surdorum, euangelia testantur. incentores etiam libidinis atque luxuriae quosdam spiritus esse propheta conmemorat spiritus, inquiens, fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a deo suo. nocturnos quoque siue diurnos ac meridianos daemonas similiter scripturarum auctoritas docet. de quorum diuersitate perlongum est si uolumus omnia scripturarum uolumina perscrutantes singillatim percurrere, qui per prophetam onocentauri, qui pilosi, quae sirenae, quae lamiae, quae ululae, qui strathiones, qui hericii designentur, qui aspis, qui basiliscus in psalmo, qui leo, qui draco, quiue scorpios in euangelio nuncupetur, qui princeps mundi huius, qui rectores harum tenebrarum quaeue spiritalia nequitiae ab apostolo nominentur.