Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tot autem esse in inmundis spiritibus quot in hominibus studia non dubie conprobatur. nam nonnullos eorum, quos etiam Planos uulgus appellat, ita seductores et ioculares esse manifestum est, ut certa quaeque loca seu uias iugiter obsidentes nequaquam tormentis eorum quos praetereuntes potuerint decipere delectentur, sed derisu tantummodo [*]( 5 Hierem. 51, 8 10 1. c. 9 16 Esai. 1, 6 ) [*]( 1 es tu] esto DłPX 2 ruinaq; flente D1 8 prof. D et om. W medicus V1 adque VP 4 simile V 5 hac W babyllon F 6 risinam F 7 reepundent F et respondent 0 disper. D1W1 P 9 adque VP doctorem D\' 10 inpenitens DOP 11 babyllonem Y babilone 0 13 caelus V 14 diaper. DPX1 15 langore WO esajas 0 16 eo r et Vulg. 18 circumlegata D1 90 XXXI W in om. DP quod VDWOP 21 nonnullus V 22 planos VDlWO: faunos D2v paganos PX ef. Mt. 37, 68 uulgos D1 23 manefestem Dl quoque OX 25 potuerunt VO decepere F1 derisum F deriso 0 dirisu X )

211
et inlusione contenti fatigare eos potius studeant quam nocere: quosdam solummodo innocuis incubationibus hominum pernoctare, alios ita esse furori ac truculentiae deditos, ut non sint contenti illorum tantummodo corpora quos subpleuerint atroci dilaceratione uexare, sed etiam inruere super eminus transeuntes atque adficere illos saeuissima caede festinent: quales illi in euangelio describuntur, ob quorum metum per illam uiam transire iam nullus audebat. quos eorumque consimiles bellis quoque et sanguinis effusione pro insatiabili ferocitate gaudere non dubium est.

alios ita eorum corda quos ceperant inani quodam tumore uidemus infecisse, quos etiam Bacuceos uulgus appellat, ut semet ipsos ultra proceritatem sui corporis erigentes nunc quidem se in quosdam fastus gestusque sustollerent, nunc uero uelut adclines ad quendam se tranquillitatis et adfabilitatis statum communes blandosque submitterent, seseque uelut inlustres et circumspectabiles omnibus aestimantes nunc quidem adorare se potestates sublimiores corporis inflexione monstrarent, nunc uero ab aliis se crederent adorari et omnes motus, quibus uera officia aut superbe aut humiliter peraguntur, explerent.