Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Satis tamen nobis et experientia nostra et seniorum relatione conpertum est non eandem uim habere nunc [*]( 12 Mt. 8, 31 24 Ioh. 19, 11 ) [*]( 1 eos 0 adque VP 2 prolocutus VP scs V amicns V 5 trascend. 0 parare W 7 malluerunt Dl 8 XXI W 9 manif. ratione] manifestatione W 10 teptare D 11 dispentione W confessi W1 eorum Dl eorumdem D\'P\' 12 monim. D\'OX testantur V 13 uos in Dl 14 in om. D\'W 15 pro] non W 17 poisit VDWX 18 nec X 19 circumseptus YO: circumseptos DWP circumseptoru X corr. 20 singulares DW 21 adque VOP 23 pro] ds W corr. 24 haberis D1P 25 tibi datum D desuper OX 26 XXII W )

202
daemones quam anteriore tempore inter anachoretarum dumtaxat principia, in quibus adhuc raritas monachorum in heremo conmanebat. tanta namque erat eorum feritas, ut uix pauci et admodum stabiles atque aetate prouecti tolerare habitationem solitudinis possent. siquidem in ipsis coenobiis, in quibus conmorabantur octo uel decem, ita eorum atrocitas grassabatur et frequentes ac uisibiles sentiebantur adgressus, ut non auderent omnes pariter noctibus obdormire, sed uicissim aliis degustantibus somnum alii uigilias celebrantes psalmis et orationibus seu lectionibus inhaerebant.

cumque illos ad soporem naturae necessitas inuitasset, expergefactis aliis ad eorum qui dormituri erant custodiam similiter excubiae tradebantur. unde dubitari non potest unum e duobus hanc nunc securitatem uel confidentiam non solum nobis, qui uidemur pro experientia senectutis aliquatenus roborati, sed etiam iunioribus aetate conferre: aut enim uirtute crucis etiam deserta penetrante et ubique eius gratia coruscante retunsa est nequitia daemonum aut neglegentia nostra illos ab inpugnatione pristina reddidit lentiores, dum dedignantur aduersum nos illa intentione confligere qua tunc contra illos probatissimos Christi milites saeuiebant, hac scilicet nos fraudulentia uisibilium temptationum cessatione dirius elidentes.