Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Non habere autem eos potestatem quemquam hominum laedendi exemplum beati Iob manifesta ratione demonstrat, ubi non amplius eum temptare audet inimicus quam diuina ei dispensatione conceditur, et confessio eorundem spirituum euangelicis monumentis inserta testatur dicentium: si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum. qui multo magis credendi sunt in nullum hominum qui ad imaginem dei creati sunt introire pro arbitrio suo posse, cum in animalia inmunda ac muta ingrediendi absque dei permissu non habuerint potestatem.

ceterum nemo posset non dicam iuuenum, quos uidemus in hac heremo constantissime conmorari, sed ne perfectorum quidem tantis taliumque hostium agminibus circumsaeptus in heremo singularis habitare, si in ipsis esset pro uoluntate sua nocendi uel adtemptandi facultas atque libertas. quod euidentius etiam domini ac saluatoris nostri confirmat sententia, quam pro humilitate hominis adsumpti protulit ad Pilatum ita dicens: non haberes in me ullam potestatem, nisi datum tibi fuisset de sursum.