Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hic igitur pro interna cordis atque animae castitate nocturnis diurnisque precibus, ieiuniis quoque ac uigiliis infatigabiliter insistens cum uidisset orationum suarum obtinuisse se uota cunctosque aestus in corde suo concupiscentiae carnalis extinctos, uelut suauissimo gustu puritatis accensus in maiorem sitem zelo castitatis exarsit et intentioribus coepit ieiuniis atque obsecrationibus incubare, ut mortificatio passionis huius, quae interiori homini suo dono dei fuerat adtributa, ad exteri- Oris etiam puritatem eatenus perueniret, ut ne ipse quidem uel illo simplici ac naturali motu qui etiam in paruulis atque lactantibus excitatur ulterius pulsaretur, indepti scilicet muneris experimento, quod se nouerat non laborum merito, sed dei gratia consecutum, ardentius animatus ad hoc quoque similiter obtinendum, credens multo facilius hos stimulos carnis radicitus deum posse conuellere, quos etiam humanae artis industria nonnumquam solet quibusdam poculis uel medicamentis seu ferri sectione detrahere, quandoquidem illam spiritus puritatem, quae sublimior est quamque inpossibile est humano labore uel studio conprehendi, suo munere contulisset.