Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Summae sanctitatis et continentiae uirum nominisque sui speculum abbatem Serenum, quem singulari sumus ueneratione prae ceteris admirati, studiosorum mentibus insinuare cupientes alias arbitramur desiderium nostrum nos explere non posse, quam si conlationes eius nostris libellis temptauerimus inserere. cui supra omnes uirtutes, quae non solum in eius actu uel moribus, sed etiam in ipso uultu per dei gratiam refulgebant, ita est peculiari beneficio donum castitatis infusum, ut iam se ne ipsis quidem naturalibus incentiuis inquietari uel in sopore sentiret. ad quam tamen carnis praecipuam puritatem quemadmodum gratia dei adminiculante peruenerit, [*](1 moei FD1 2 hii 0 4 qur D1 quur 0 hii qui ab 0 uexantur] traduntor V 5 commonione V communicatione X separantur VX 7 miseri X sunt hii 0 9 uolQtatum DO 10 aereis X 11 diffirentia F1 13 quaestionis. Eipliciunt capitula DX Finit capitulatio 0. Incipit conlatio (coli. P) abbatis sereni prima (prima om. V:\' abbatis sereni conlaC prima D) de animae mobilitate et spiritalibus nequitiis VDWPX: om. 0 14 nominis W 15 singularis D1 22 iam VDa: etiam reU. 23 praecipuam carnis Dl ) [*](12* )

180
quoniam supra condicionem naturae uidetur humanae, necessarium reor primitus explicare.