Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS : Hac ratione qua dicis ne cogitationes quidem nostras intueri isti spiritus possunt. quod existimari ualde putamus absurdum dicente scriptura : si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, et iterum: cum diabolus misisset in corde Simonis Scariotae [*]( 2 I Cor. 15, 40 4 1. o. 44 11 Hebr. 4, 12-13 18 Ps. 32,15 19 Ps. 43, 22 20 II Para!. 6, 30 28 Eccles. 10, 4 25 lob. 13, 2 ) [*]( 1 quod VOP 4 surget D\' 5 collegitur D\' 7 adque V WP 8 sit] eet DWOr ut om. W 9 internus V adque VWP adita W addita P abdita DOXv 10 adque VWP praelustret V 13 diuisionis V diuisionem OXx 15 discretur V et ante intent. om. W 16 ulla creatura D 17 autem] enim 0 nuda] nota D 18 finxit 0 inquid VOP: om. Dl W 21 hanc rationS D nec WOPXr 22 ezistimare D Xx estimari P 24 habentes V1D1 25 diabulus VP misiset D corda VPX: cor DWOv symonis VW scariotae W P: scbariothae V acariothe Dl0 scariothis D\'X ) [*]( nn. Cass. 2. ) [*]( 18 )

194
ut traderet dominum. qui ergo credi potest non patere eis cogitationes nostras, quarum seminarium pro parte maxima ipsis inmittentibus atque instigantibus sentimus oboriri?

SERENVS: Nulli dubium est quod possint spiritus inmundi cogitationum nostrarum adtingere qualitates, sed indiciis eas sensibilibus forinsecus colligentes, id est aut ex nostris dispositionibus aut ex uerbis et studiis in quae propensius nos perspexerint inclinari. ceterum illas quae necdum de internis animae prodierunt adire omnino non possunt.

ipsas quoque cogitationes quas ingerunt, utrum susceptae uel quemadmodum susceptae sint non per ipsius animae naturam, id est per illum interiorem motum in medullis ut ita dixerim ipsius latitantem, sed ex motibus atque indiciis exterioris hominis deprehendunt. ut puta cum suggesserint gastrimargiam, si uiderint monachum oculos ad fenestram aut ad solem curiosius erexisse uel de hora sollicitius inquisisse, cognoscunt desiderium gulae fuisse susceptum. si fornicationem ingerentes senserint eum patienter telum libidinis suscepisse seu uiderint carne conmotum aut certe non ut oportuit aduersum suggestionis inmundae suspirasse lasciuiam, intellegunt in penetralibus animae libidinis iaculum fuisse defixum.