Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nec enim si crassae huic solidaeque materiae, id est carni, spiritus admiscetur, quod fieri facillime potest, idcirco et animae quae itidem spiritus est ita uniri posse creditur, ut eam quoque similiter suae naturae reddat capacem. quod soli est possibile trinitati, quae sic uniuersae intellectualis naturae efficitur penetratrix, ut non solum circumplecti eam atque ambire, sed etiam inlabi ei et uelut incorporea corpori possit infundi. licet enim pronuntiemus nonnullas esse spiritales naturas, ut sunt angeli, archangeli ceteraeque uirtutes, ipsa quoque anima nostra uel certe asr iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae sunt.

habent enim seoundum [*]( 11 lob 2, 6 (LXX) 19 sqq.] cf. CIaudian. Mamert. ed. A. Engelbrecht pag. 9 sq. ) [*]( 2 diminutionem VD2PX 3 per] p D debilitate D* hac W uenire D 5 inmundis spiritib; D1 6 adque VW P1 teterrima DOP 7 intellectualis VO adque Y atque D\'0: et D1WPXv intercepit V1 9 accedere VD1WPX1 10 diabulas ViP carnes D\' 12 trade Dl tradidi 0 eiua animam W 13 cuutudi F1 17 carnia DO 18 credetar 0 20 trinetati V1 21 penetratris 0 22 adque VWP abire D1 corporea V 24 sunt] f (t. e. sicut) D\' (taepiut) arcangeli 0 25 suptilis DW 26 nullatinaB V extimande 0 )

193
se corpus quo subsistunt, licet multo tenuius quam nostra sunt corpora, secundum apostoli sententiam ita dicentis: et corpora caelestia, et corpora terrestria, et iterum: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. quibus manifeste colligitur nihil esse incorporeum nisi deum solum, et idcirco ipsi tantummodo posse penetrabiles omnes spiritales atque intellectuales esse substantias, eo quod solus et totus et ubique et in omnibus sit, ita ut et cogitationes hominum et internos motus atque adyta mentis uniuersa inspiciat atque perlustret.

de ipso siquidem solo pronuntiauit beatus apostolus dicens: uiuus est enim sermo dei et efficax et acutior super omnem gladium ancipitem et pertingens usque ad diuisiones animae ac spiritus, conpagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis: et non est creatura inuisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius. et beatus Dauid qui fingit, inquit, singillatim corda eorum, et iterum: ipse enim nouit occulta cordis. Iob quoque: qui solus nosti corda hominum.