Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

dicens enim omnia cooperantur ad bonum uniuersa non solum quae prospera, uerum etiam quae putantur aduersa pariter conprehendit. per quae et in alio loco idem apostolus se transisse describit, cum dieit: per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris, id est per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et ueraces, ut tristes semper autem gaudentes, ut egentes multos autem locupletantes, et cetera.