Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Neque enim patientia Iob mercedem diabolo, quia eum inlustriorem suis temptationibus reddidit, sed illi ipsi qui eas uiriliter pertulit adquisiuit, nec ludas aeterni supplicii inmunitate donabitur, quia proditio eius ad salutem generis profecit humani. non enim prouentus considerandus est operis, sed operantis adfectus. quapropter haec debet in nobis definitio inmobiliter custodiri, quod nulli malum ab alio possit inferri, nisi qui illud ignauia sui cordis ac pusillanimitate contraxerit, hanc eandem sententiam beato apostolo uno uersiculo coufirmante: scimus autem quoniam diligentibus deum omnia cooperantur ad bonum.