Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod animae spiritaliter euenire idem Salomon aliis uerbis ita designat stillicidia, inquiens, eiciunt hominem in die hiemali de domo sua. eleganter ergo mentis incuriam domati conparauit tectoque neglecto, per quam primo quidem uelut minutissima quaedam penetrant ad animam stillicidia passionum. quae si uelut parua ac leuia neglegantur, conrumpunt tigna uirtutum et post haec influunt imbre largissimo uitiorum, per quem in die hiemali, id est in tempore temptationis, ingruente inpugnatione diaboli expelletur mens de habitatione uirtutum, in qua scilicet aliquando cireumspectam diligentiam retinens uelut in domus propriae possessione requieuerat.

His itaque conpertis infinitam spiritalis cibi percepimus uoluptatem, ita ut ex hac conlatione maiore animi gaudio repleremur, quam ante tristitia super nece sanctorum fueramus adfecti. non solum enim de quibus haesitabamus edocti sumus, uerum etiam illa, quae pro tenuitate sensus nostri minus inquirere noueramus, sub illius quaestionis interrogatione cognouimus. [*]( 4 Eccles. 10, 18 (LXX) 7 Prov. 27, 15 (LXX) ) [*]( 2 negligentiam W necleg. 0 adque V 3 dirinatim 0. influit D 4 pegritiis V 5 lignitia D1W1 manu mustillabit D1 manus stillabit D\' 6 eolomon W saiamon X 8 domu D\' eliganter W dogmati V domui WO 9 neclecto WO 12 influent 0 13 hiemale D\' id eet om. D\' 14 diabali VDl ezpellitur VO 16 domu 0 domo propriae possessionis D\'X 17 cybi D percipimus D1 21 illa quae) aliaq; D1 tenuetate F1 22 illius euanuit in V 23 cognommus. Explicit conlatio abbatia theodori de joece sanctorum VDWOX )

177

De castitate abbatis Sereni.

Interrogatio praedicti senis super statu cogitationum nostrarum.

Responsio nostra super animae uolubilitate.

Disputatio senis de statu animae ac uirtute eius.

De perfectione animae ex similitudine euangelici centurionis adsumptae.

De perseuerantia erga cogitationum custodiam.

Interrogatio de mobilitate animae et inpugnatione nequitiarum caelestium.

Responsio super adiutorio dei et liberi arbitrii potestate.

Interrogatio super animae ac daemonum coniunctione.

Responsio, in quem modum spiritus inmundi humanis mentibus copulentur.

Obiectio, utrum possint spiritus inmundi eorum quos suppleuerint animabus inseri uel uniri. [*]( Item capitula de abbatia sereni conlai: prim. YX Incipiunt cap) de conlat̃ beati sereni D Incipit abbatis sereni de anime mobilitate et spiritalibus nequitiis. Capitnla eiusdem conlationia 0 6 praedicti] ehiBdem 0 statata Y 8 nolnbilitate VD2O: mobilitate D1v uoluntate X 10 ex] ac X 12 costndia ut uid. Y oustodia Dl 15 adiuturio Y 16 demonium D1 demonum D\'OX 19 quus Y 20 inseri uel om. 0 ) [*]( xm. Cass. s. ) [*]( 12 )

178

Responsio, quemadmodum energumenis inmundi spiritus dominentur.

Quod spiritus spiritui penetrabilis esse non possit, et de incorporeo solo deo.

Obiectio, qua daemones credi debeant cogitationes hominum peruidere.

Besponsio, quid possint daemones in cogitationes hominum quidue non possint.

Similitudo, qua spiritus inmundi cogitationes hominum doceantur agnoscere.

De eo quod non singuli quique daemones uniuersas hominibus ingerant passiones.

Interrogatio, an inter daemones inpugnationis ordo ac uicissitudinis disciplina seruetur.

Besponsio, in quem modum consensio daemonum super uicissitudinis inpugnatione subsistat.

De eo quod non sint unius fortitudinis contrariae potestates nec temptandi facultas in eorum sit arbitrio conlocata.

De eo quod daemones cum hominibus non sine suo labore confligant.

De eo quod non sit potestas nocendi in arbitrio daemonum conlocata.

De inminuta daemonum potestate.

Qua ratione daemones sibi in eorum corpora quos adrepturi sunt aditum parent.

De eo quod miserabiliores sint hi qui uitiis quam qui ipsis daemonibus possidentur.

De nece prophetae seducti et infirmitate abbatis Pauli, quam pro sua emundatione promeruit. [*]( 1 inerguminis VDlO enarguminis D\'X 3 et de] et 0 sed Xv 4 soli Xx ó demones DOX (paasim) 7 cogitationes VO: cogitationibos DXx 9 cogitationis D1 15 conscio X 19 conlata F 22 arbitrium X 23 conlata D 25 sibi in] ibunt X 26 arrepturis una ditubarent (sic!) X 27 mirabiliores D hii DOX 28 ab ipsis D2Ov 29 profetae VD ae emend. Ov )

179

De temptatione abbatis Moysi.

De eo quod sperni non debeant hi qui spiritibus traduntur inmundis.

Obiectio, cur hi qui spiritibus uexantur inmundis a communione dominica separentur.

Responsio super proposita quaestione.

De eo quod miseriores sint hi qui subdi temporalibus istis temptationibus non merentur.

De diuersitate studiorum ac uoluntatum quae in aeriis potestatibus exercentur.

Interrogatio, unde differentia nequitiarum caelestium tanta processerit.

Dilatio super absolutione propositae quaestionis.

Summae sanctitatis et continentiae uirum nominisque sui speculum abbatem Serenum, quem singulari sumus ueneratione prae ceteris admirati, studiosorum mentibus insinuare cupientes alias arbitramur desiderium nostrum nos explere non posse, quam si conlationes eius nostris libellis temptauerimus inserere. cui supra omnes uirtutes, quae non solum in eius actu uel moribus, sed etiam in ipso uultu per dei gratiam refulgebant, ita est peculiari beneficio donum castitatis infusum, ut iam se ne ipsis quidem naturalibus incentiuis inquietari uel in sopore sentiret. ad quam tamen carnis praecipuam puritatem quemadmodum gratia dei adminiculante peruenerit, [*](1 moei FD1 2 hii 0 4 qur D1 quur 0 hii qui ab 0 uexantur] traduntor V 5 commonione V communicatione X separantur VX 7 miseri X sunt hii 0 9 uolQtatum DO 10 aereis X 11 diffirentia F1 13 quaestionis. Eipliciunt capitula DX Finit capitulatio 0. Incipit conlatio (coli. P) abbatis sereni prima (prima om. V:\' abbatis sereni conlaC prima D) de animae mobilitate et spiritalibus nequitiis VDWPX: om. 0 14 nominis W 15 singularis D1 22 iam VDa: etiam reU. 23 praecipuam carnis Dl ) [*](12* )

180
quoniam supra condicionem naturae uidetur humanae, necessarium reor primitus explicare.