Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hic igitur pro interna cordis atque animae castitate nocturnis diurnisque precibus, ieiuniis quoque ac uigiliis infatigabiliter insistens cum uidisset orationum suarum obtinuisse se uota cunctosque aestus in corde suo concupiscentiae carnalis extinctos, uelut suauissimo gustu puritatis accensus in maiorem sitem zelo castitatis exarsit et intentioribus coepit ieiuniis atque obsecrationibus incubare, ut mortificatio passionis huius, quae interiori homini suo dono dei fuerat adtributa, ad exteri- Oris etiam puritatem eatenus perueniret, ut ne ipse quidem uel illo simplici ac naturali motu qui etiam in paruulis atque lactantibus excitatur ulterius pulsaretur, indepti scilicet muneris experimento, quod se nouerat non laborum merito, sed dei gratia consecutum, ardentius animatus ad hoc quoque similiter obtinendum, credens multo facilius hos stimulos carnis radicitus deum posse conuellere, quos etiam humanae artis industria nonnumquam solet quibusdam poculis uel medicamentis seu ferri sectione detrahere, quandoquidem illam spiritus puritatem, quae sublimior est quamque inpossibile est humano labore uel studio conprehendi, suo munere contulisset.

eumque petitioni coeptae supplicatione iugi ac lacrimis indefessus insisteret, adueniens ad eum angelus in uisione nocturna eiusque uelut aperiens uterum quandam ignitam carnis strumam de eius uisceribus auellens atque proiciens suisque omnia ut fuerant locis intestina restituens: ecce, inquit, incentiua tuae carnis abscisa sunt et obtinuisse te noueris hodierno die perpetuam corporis puritatem quam fideliter poposcisti. haec de gratia dei, quae memorato uiro peculiariter adtributa est, breuiter [*]( 1 conditionem VDWX uidetur esse D* (P) X 3 OX non distinguunt 5 uideret Dx 6 se om. D\'0 cunctusque V 7 extinctus V 8 sitem V: sitim rell. cf. Neue, Formenlehre der lat. Spr. P p. 198 9 adque FP 11 etiam hominis 0 ipso D\'0 12 adque VP1 15 consequutum 0 16 stimulus Y 17 posse deum D 18 puculis F poculus Dl 21 petitione Dl 22 subplicatione Wl indefessis 0 25 adque VO enellens ac PX 26 inquid VDWOP 27 hodierna PX 28 puritatem corporis V )

181
diiiase sufficiat.

ceterum de illis uirtutibus, quas cum reliquis summis uiris communiter possidebat, aliquid conmemorare superfluum puto, ne specialis super nomine huius ista narratio aliis demere uideatur id quod de isto singulariter fuerit praedicatum. hunc igitur summo desiderio conlationis eius atque institutionis accensi diebus Quadragensimae uidere curauimus. qui cum a nobis de qualitate cogitationum nostrarum et interioris hominis statu tranquillissima conpellatione quaesisset uel quid nobis ad eius puritatem tanti temporis heremi habitatio contulisset, his eum querimoniis adorsi sumus.