Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nec enim quamuis eam in paruum modum uilissimamque redegerim quantitatem, uim cotidianae conpulsionis euado, sed necesse est me perpetuis eius conuentionibus perurgueri et interminabilem quandam solutionem iugi functione dependere [*]( 2 choartari W qaoartari 0 \' 6 sũmitti D ] discendere WP 7 necissitate Y 9 resectari Wl 10 superflaas F* 11 adque VP 12 fllosofis 0 (passim) |15 expraesit V iaqaid VDW OP 16 dereliquid VWP snlueas F1 ;17 conuntionis] commo«datione (o in ras. » Utt.) W molesta W\' 18 cottidiae W cottidie OX 20 conditione DWX 23 obaenerit F* 24 adqae VOP 25 stomulis D1 : ; 26 redigerim DIOW\'Xi redigerem W\' 27 cottid. WX )

147
atque inexplebile indictionibus eius inferre uectigal. tum illi hunc, quem uelut idiotam ac rusticum ante despexerant, pro- Quntiauerunt primas philosophiae partes, id est ethicam disciplinam adprime conprehendisse, mirati admodum potuisse eum naturaliter adsequi quod nulla ei saecularis eruditio contulisset, cum ipsi sudore multo longaque doctrina ita haec adtingere nequiuissent. haec specialiter de gastrimargia dixisse sufficiat. nunc reuertamur ad disputationem quam de generali uitiorum cognatione coeperamus exponere.

Cum ad Abraham de futuris dominus loqueretur, quod uos minime requisistis, non septem gentes legitur dinumerasse, sed decem, quarum terra semini eius danda promittitur. qui numerus adiecta idololatria atque blasphemia euidenter inpletur, quibus ante notitiam dei et gratiam baptismi uel inpia gentilium uel blasphema Iudaeorum multitudo subiecta est, donec in intellectuali Aegypto conmoratur. si autem abrenuntians quis et egressus exinde per dei gratiam deuicta pariter gastrimargia ad heremum peruenerit spiritalem, de inpugnatione trium gentium liberatus contra septem tantum, quae per Moysen dinumerantur, bella suscipiet.