Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nam huius uitii naturam quidam senum eum philosophis disputans, qui eum pro simplicitate Christiana uelut rusticum crederent fatigandum, sub hoc. problematis figurans colore eleganter expressit: multis, inquit, creditoribus pater meus me dereliquit obnoxium. ceteris ad integrum soluens ab omni conuentionis eorum molestia liberatus sum, uni satisfacere cotidie soluendo non possum.

cumque illi ignorantes uim propositae quaestionis absolutionem eius precario postularent, multis, ait, uitiis fai naturali condicione constrictus. sed inspirante domino desiderium libertatis cunctis illis tamquam molestissimis creditoribus renuntians huic mundo et omnem substantiam quae mihi successione patris obuenerat a me pariter abiciens satisfeci atque ab eis sum omnimodis absolutus: gastrimargiae uero stimulis nullo modo carere praeualui.