Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

DANIHEL: Discernere diuisiones et lineas quaestionum portio intellectus est, et maxima pars intellegentiae scire quid neectas. propter quod dicitur: insipienti interroganti sapientia reputabitur, quia licet is qui interrogat uim propositae quaestionis ignoret, tamen quia prudenter inquirit et intellegit quid non intellegat, hoc ipsum illi reputatur ad sapientiam, eo quod quid nesciret prudenter agnouerit.