Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: Licet nobis quaedam intellectus linea iam praelucere uideatur, tamen quia necdum possumus apostoli sententiam ad liquidum peruidere, uolumus haec nobis apertius explanari. tres enim res hic indicari uidentur, prima carnis aduersus spiritum pugna, secunda spiritus aduersus carnem concupiscentia, tertia uoluntas nostra, quae uelut media conlocatur, de qua dicitur: ut non quaecumque uultis illa faciatis. super qua re licet ut dixi suspiciones quasdam ex his quae exposita sunt intellegentiae colligamus, uolumus tamen, quia se huius obtulit conlationis occasio, aliquid nobis lucidius disputari.