Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

In tantum uero illum quem diximus abscessum et ut ita loquar desertionem dei beatus Dauid utilem esse cognouit, ut nequaquam orare maluerit, ne a deo in nullo penitus relinqueretur (hoc enim sciebat incongruum esse uel sibi uel humanae naturae ad quamlibet peruenienti perfectionem), sed temperari eam potius deprecatus sit dicens: non me derelinquas usque quaque, ac si diceret aliis uerbis: scio quod derelinquere soleas utiliter tuos sanctos, ut eos probes.