Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Per quae euidenter probatur gratiam dei ac misericordiam semper operari in nobis ea quae bona sunt: qua deserente nihil ualere studium laborantis et quantamlibet adnitentis industriam sine ipsius iterum adintorio statum pristinum recuperare non posse illudque in nobis iugiter adiDpleri: non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. quae gratia nonnumquam e contrario neglegentes ac resolutos inspiratione hac qua dicitis sancta et abundantia spiritalium cogitationum uisitare non rennuit, sed inspirat indignos, exsuscitat dormitantes et inluminat ignorantiae caecitate possessos clementerque nos arguit atque castigat infundens se cordibus nostris, ut uel sic de inertiae somno conpunctione ipsius instigati consurgere prouocemur. denique frequenter etiam odoribus ultra omnem suauitatem conpositionis humanae in his ipsis subito uisitationibus adimplemur, ita ut mens hac oblectatione resoluta in quendam spiritus rapiatur excessum seque conmorari obliuiscatur in carne.