Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Dispensationis autem ac probationis duplex causa est. prima, ut paulisper a domino derelicti et mentis nostrae infirmitatem humiliter intuentes super praecedente puritate cordis, quae nobis est illius uisitatione donata, nullatenus extollamur, probantesque nos ab eodem derelictos gemitibus nostris et industria illum laetitiae ae puritatis statum recuperare non posse intellegamus et praeteritam cordis alacritatem non nostro studio, sed illius nobis dignatione conlatam et praesentem de ipsius rursum gratia et inluminatione esse poscendam.