Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tripertita nobis a maioribus ratio super hac qua dicitis 30 [*](1 obtansque 0 2 presbiterii D WP presuit. 0 6 diaconoB W1 10 paruerat D1 11 daniel 0 quur 0 12 cellola. W1 alacretate D1 qum 0 15 promta WO 21 ipsa quoque] ipsaque WOX 23 ingemiscentibus DP 84 possit D X 26 excesso D1 27 effecta D1W\'OPX1 desideria D* 28 summo D1 30 qua DlOIX: quam D\'WO\'P )

99
sterilitate mentis est tradita. aut enim de neglegentia nostra aut de inpugnatione diaboli ant de dispensatione domini ac probatione descendit. et de neglegentia quidem, cum uitio nostro tepore praecedente incircumspecte nosmet ipsos et remissius exhibentes et per ignauam desidiam noxiis cogitationibus pasti terram cordis nostri spinas et tribulos facimus germinare, quibus in ea pullulantibus consequenter efficimur steriles atque ab omni spiritali fructu et contemplatione ieiuni. de inpugnatione uero diaboli, cum etiam bonis nonnumquam studiis dediti callida subtilitate mentem nostram aduersario penetrante uel ignorantes ab optimis intentionibus abstrahimur uel inuiti.