Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Huius igitur puritatis elationem perniciosiorem futuram cunctis sceleribus atque flagitiis et ob hanc nihil nos emolumenti consecuturos pro qualibet castitatis integritate testes sunt illae uirtutes quarum superius fecimus mentionem, quae cum nullas huiusmodi titillationes carnis habuisse credantur, ob solam cordis elationem perpetua ruina de illa sublimi caelestique statione deiectae sunt. essemus itaque penitus absque remedio tepidi, utpote non habentes indicem neglegentiae nostrae uel in corpore nostro uel in conscientiis propriis insidentem, nec studeremus ad perfectionis umquam peruenire feruorem, sed ne frugalitatis quidem districtionem uel continentiae teneremus, nisi nos haec titillatio carnis increscens humiliaret atque retunderet et aduersus spiritalium quoque uitiorum purgationem sollicitos redderet et intentos.