Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Denique in his qui spadones sunt corpore idcirco hunc animi teporem plerumque inesse deprehendimus, quia uelut absoluti ab hac necessitate carnali nec labore continentiae corporalis nec contritione cordis se existimant indigere, et hac securitate resoluti numquam perfectionem cordis, sed ne spiritalium quidem uitiorum purgationem uel quaerere in ueritate uel possidere festinant. qui status a carnali qualitate discedens efficitur animalis, qui est procul dubio deterior gradus. ipse est enim qui de frigido ad tepidum transiens detestabilior domini uoce signatur. [*]( 1 possidere DOX 5 pernitioaiori D1 6 adque VOP emalnmenti VP1 7 coDsecuturua Y conaecutoros Dl testantur PXx 8 uirtute W 9 habaesse Y 10 illa om. PXc 11 deiecti D* 12 utpute VIPX iudicem D 18 uel] aut P Xx 16 nec X fragilitatis DlO continentiam DXPX 16 adqae VOP 18 sollicitas V intentus V 20 qui 0 22 se) esw 0 existimant V: exhistimant D extimant 0 aestimant WPXv haec W1 23 nec X 26 discedens VD1W: descendent D1OXv discendens P qui] qae 0 )

112