Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quaerendum ergo nobis est, secundum quam significationem ez his quattuor carnem hic debeamus accipere. manifestum namque est secundum illud quod positum est: et uerbum caro factum est uel illud: et uidebit omnis caro salutare dei penitus stare non posse. sed neque secundum illud quod dicitur: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sint caro, quia non, sicut ibi abrupte de homine peccatore, ita et hic ponitur caro, cum dicit: caro concupiscit aduersus spiritumet spiritus aduersus carnem. neque enim de rebus substantialibus loquitur, sed de actualibus, quae in uno [*]( 5 Ioh. 1, 14 6 Luc. 8, 6 8 Gen. 6, 8 (LXX) 10 Rom. 8, 9 11 I Cor. 15, 50 12 L 0. 14 II Reg. 5, 1 (LXX) 15 Rom. 11, 14 25 GaL Ó, 17 ) [*]( 8 ominibv W 12 incorruptellani P1 13 agnitione D1W1 OPX 15 apostulis D 18 IIII. D quastuor OX 19 illnt D bis (0) propoaitum 0 22 non] nam D\' 18 omnibus DW\' 24 pecatore D 25 caro cum dici... in margine m. 9 D dicit WOX: dicitur Pv 26 enim om. W 27 snbstanciliabus W )

105
eodemque homine uel pariter uel singillatim cum quadam temporis uicissitudine et mutatione luctantur.

Quamobrem in hoc loco carnem non hominem, id est hominis substantiam, sed uoluntatem carnis et desideria pessima debemus accipere, sicut ne spiritum quidem aliquam rem substantialem, sed animae desideria bona et spiritalia designari. quem sensum idem beatus apostolus superius euidenter expressit ita incipiens: dico autem, spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus uero aduersus carnem: haec autem inuicem aduersantur sibi, ut non quaecumque uultis illa faciatis.