Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Vocabulum carnis in scripturis sanctis multifarie legimus nominari. nam nonnumquam significat hominem integrum, id est qui ez corpore constat et anima, ut ibi: et uerbum caro factum est, et: uidebit omnis caro salutare dei nostri, nonnumquam homines peccatores atque carnales, ut ibi: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sint caro.

interdam pro ipsis pecoatie ponitur, ut ibi: nos autem non estis in carne sed in spiritu, et iterum: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. denique sequitur: neque corruptio incorruptelam possidebit. nonnumquam pro agnatione et propinquitate, ut ibi: ecce nos os tuum et caro tua sumus, et apostolus: si quo modo in aemulationem inducam carnem meam et saluos faciam aliquos ex illis.