Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui utique inferiores effecti hoc secundo renuntiationis gradu multo minus illum tertium qui procul dubio est sublimior adprehendunt. diligentius tamen etiam hoc mente perpendite, quod non simpliciter dixerit csi distribuero facultates meas\'. uideretur enim de illo forte dixisse, qui necdum euangelicum implens mandatum adhuc sibi ex eis, sicut nonnulli tepidorum faciunt, aliquid reseruasset. sed si distribuero, inquit, omnes facultates meas in cibos pauperum, id est etiamsi perfecte abrenuntiauero diuitiis istis terrenis.

huic quoque renuntiationi aliud maius adiunxit: et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatemis uero non habuero, nihil sum, ac si aliis uerbis dixisset: si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas secundum euangelicum illud mandatum quo dicitur: si uis perfectus esse, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, ita scilicet abrenuntians, ut ex his nihil penitus mihi reseruem, et huic erogationi martyrium exustione meae carnis adiunxero, ita ut corpus meum tradam pro Christo, et tamen uel inpatiens uel iracundus uel inuidus uel superbus sim uel aliorum inflammer iniuriis uel quaeram quae mea sunt uel ea quae mala sunt cogitem uel uniuersa quae mihi possunt inferri

non patienter libenterque sustineam, nihil mihi proderit eiterioris hominis abrenuntiatio atque conbustio interiore adhuc [*]( 18 Mt. 19, 21 ) [*]( 1 possint DlPX 3 cordibus Buis 0 5 aenirent 0 9 nidetur D\'0 10 sibi eras. in D 11 aliqait 0 reseraasse D\' aet D(O) 12 inquid DWP cjbos DP 17 cybos D 18 euangecum D quod WOP 19 uude D 21 scilioet et D ez his] ras. 2 litt. (et uel ez) tn D 22 martyrium exustione nlOr: m. ezustionem W m. ezustionis DXP 27 prode erit 0 28 interiori ex interioris 0 )

79
nitiis pristinis inuoluto, eo quod simplicem substantiam mundi huius primae conuersionis feruore contemnens, quae nec bona esse nec mala, sed media definitur, uitiosi cordis noxias facultates similiter abicere non curarim nec adtingi dominicam caritatem, quae patiens, quae benigna eet, quae non aemulatur, non inflatur, non inritatur, non agit perperam, non quaerit quae sua sunt, non cogitat malum, quae omnia suffert, omnia sustinet, postremo quae sectatorem suum numquam cadere sinit subplantatione peccati.