Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

huius ergo rennntiationis tertiae ueram perfectionem tunc merebimur obtinere, quando mens nostra nullo carneae pinguedinis hebetata contagio, sed peritissimis elimationibus expolita ab omni affectu et qualitate terrena per indesinentem diuinarum rerum meditationem spiritalesque theorias ad illa quae inuisibilia sunt eo usque transierit, ut circumdatam se fragilitate carnis ac situ corporis supernis et incorporeis intenta non sentiat atque in huiusmodi rapiatur excessus, ut non solum nullas uoces auditu recipiat corporali nec in intuendis praetereuntium imaginibus occupetur, sed ne adiacentes quidem moles et ingentes materias obiectas oculis carnis aspiciat.

cuius rei [*]( 3 n Cor. 5, 1 7 Phil. 3, 20-21 10 Ps. 118,19. 38,13 14 lob. 17, 16 15 lob. 16, 19 ) [*]( 1 demiserimus DlWlP 3 terrestres W1 4 diBSoluantur jy abitatiooem W 5 habemus D\'IQP 6 celis X 8 reformamt DX 9 conformem W 12 ille D1 20 merebitnr W 21 pingnedinis D2W2O: pinguidinis D1W1P2X piugnitadinis P\' eontangio D1 24 tranBierint W 26 excessus DlOX: excessu D\'IWP 27 in s.l. m. 2 D: om. 0 )

76
fidem atque uirtutem nemo nisi is capiet, qui haec quae dicuntur experientia magidtrante perceperit: cuius uidelicet ita dominus oculos cordis de uniuersis praesentibus auocarit, ut ea non tamquam transitura, sed quasi transacta iam reputet et uelut inanem fumum in nihilum resoluta conspiciat, ambulansque ut Enoch cum deo ac de humana conuersatione moribusque translatus non inueniatur in praesentis saeculi uanitate. quod in illo etiam corporaliter factum lectio Geneeeos ita commemorat: ambulauitque Enoch cum deo, et non inueniebatur: quia transtulit illum deus. apostolus quoque: fide Enoch translatus est, ut non uideret mortem. . de qua morte dominus in euangelio qui uiuit, inquit, et credit in me, non morietur ia aeternum.

quapropter festinare debemus, si perfectionem ueram desideramus adtingere, ut quemadmodum corpore parentes, patriam, diuitias mundi uoluptatesque despeximus, ita etiam corde haec omnia relinquentes nulla rursus ad haec quae dimisimus concupiscentia reuertamur, sicut illi qui educti per Moysen, cum utique corpore non redissent, corde tamen reuersi dicuntur in Aegyptum, relicto scilicet deo qui eos eduxerat cum tanta uirtute signorum idola Aegypti quae-contempserant uanerantes, sicut scriptura commemorat: et reuersi sunt cordibus suis in Aegyptum, dicentes ad Aaron: fac nobis deos qui praecedant nos: cam illis etiam pariter condemnemur, qui in heremo conmorantes post escam mannae caetestis desiderauerunt uitiorum fketidoe ac sordidae uilitatis cibos, uosque cum eis similiter murmurare uideamur: bene [*]( 9 Gen. 5, 24 (LXI) 11 Hebr. 11, 5 18 lob. 11, 96 22 Acti. 7, 39-40 27 Num. 11, 18. Ei. 16, 3. Num. 11, 5 ) [*]( 1 his 01 is eras. et capiet nisi transpos. D* capiet niai is O1 2 perciperit WP 3 auocaret DIWI euocarit D\'P 6 Enoc P* X 7 seculi D 9 enoc X, item infra 11 uiderit W1 12 inquid DWP 18 credidit 0 15 patriam om. 0 16 dispeximus DWP 17 ad haec D\'W OX: ad ea D\'P concupiscientia 0* 18 ille Dl mosen W 20 aegypto W 25 herimo P 26 fetidos DOX foetidos WP 27 cyboB D murmorare DlW- )

77
nobis erat in Aegypto, ubi sedebamus super ollas carnium, et comedebamus caepas e.t alia et cucumeres et pepones.